|
17. Quid de receptis Maximianistis
respondeant, non inveniunt. Si dixerint, Innocentes recepimus:
respondetur eis, Ergo innocentes damnaveratis. Si dixerint,
Nesciebamus: Ergo temere judicastis (sic etiam de traditoribus
sententiam temerariam protulistis); falsumque dixistis, Plenarii
concilii ore veridico damnatos esse cognoscite (In Bagaitani concilii
sententia). Neque enim ore veridico innocentes damnari potuerunt.
Si dixerint, Non eos damnavimus: recitatur concilium, recitantur
nomina et episcoporum et civitatum. Si dixerint, Non est ipsum
concilium nostrum: recitantur Gesta proconsularia, ubi non semel idem
concilium allegaverunt, ut eosdem Maximianistas de basilicis
excluderent, et judiciorum strepitu atque auxiliorum impetu
proturbarent. Si dixerint, Felicianum Mustitanum et Praetextatum
Assuritanum, quos postea receperunt, cum Maximiano non fuisse:
recitantur Gesta quibus eos de basilicis excludendos ex concilio suo
quod adversus Maximianistas fecerunt, de judiciis publicis
postularunt. Si dixerint, Pro pace suscepti sunt: respondetur,
Cur ergo veram et plenam non agnoscitis pacem? Quis vos impulit,
quis coegit pro pace Donati schismaticum recipere damnatum, et contra
pacem Christi orbem damnare inauditum? Urget eos undique veritas;
vident se non habere quid respondeant, et putant se non habere quid
faciant: quid loquantur non inveniunt. Tacere non permittuntur;
malunt perversis vocibus veritati reluctari, quam confessis erroribus
paci restitui.
|
|