|
18. Quis autem non intelligat quid in
corde suo possint dicere? Quid ergo facimus, inquiunt, de his quos
jam rebaptizavimus? Respondetur: Redite cum eis ad Ecclesiam,
medicamento pacis offerte curandos quos vulnerastis, vitae charitatis
offerte suscitandos quos occidistis. Multum valet ad propitiandum
Deum fraterna concordia. Si duobus ex vobis, ait Dominus,
convenerit in terra, quidquid patieritis fiet vobis (Matth.
XVIII, 19). Si duobus hominibus, quanto magis duobus
populis? Simul nos Domino prosternamus, participamini nobiscum
unitatem, participemur vobiscum dolorem, et charitas cooperiat
multitudinem peccatorum. Ab ipso beato Cypriano consilium quaerite,
attendite quantum de unitatis bono praesumpserit, unde se non disrupit
a diversa sentientibus; et cum arbitraretur eos qui extra Ecclesiae
communionem baptizarentur, Baptismum non habere, credidit eos tamen
in Ecclesiam simpliciter admissos propter ipsius unitatis vinculum
posse ad veniam pertinere . Sic enim solvit quaestionem, quam sibi
ipse proposuit ad Jubaianum ita scribens: Sed dicit aliquis, Quid
ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes,
sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua
indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in
Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare
(Epist. 73, ad Jubaianum).
|
|