CAPUT XIV.

19. Quid sit autem perniciosius, utrum omnino non baptizari, an rebaptizari, judicari difficile est. Video quidem quid amplius homines detestentur atque horreant: verumtamen recurrens ad illam stateram dominicam, ubi non ex humano sensu, sed ex auctoritate divina rerum momenta penduntur, invenio de utraque re Domini sententiam. Nam et Petro dixit, Qui lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Joan. XIII, 10): et Nicodemo, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Id. III, 5). Quid habeat secretior dijudicatio Dei, hominibus quales nos sumus, difficile est fortasse cognoscere: quantum tamen ad ipsa verba attinet, cuilibet homini manifestum est quantum distet inter, non habet necessitatem lavandi; et, non intrabit in regnum coelorum. Ipsa denique Ecclesia sic traditum tenet, ut hominem sine Baptismo ad altare prorsus non possit admittere; rebaptizatum autem cum post poenitentiam liceat admitti, quid aliud ostenditur nisi eum Baptismo non carere? Si ergo Cyprianus quos esse sine Baptismo arbitrabatur, tamen propter unitatis vinculum ad veniam pertinere praesumebat; potens est Dominus per ipsum unitatis vinculum et pacis etiam rebaptizatis placari, et eis a quibus rebaptizati sunt, ea ipsa pacis compensatione mitescere, et omnia quae in errore commiserant delicta donare, offerentibus sacrificium charitatis, quae cooperit multitudinem peccatorum; ut non attendat quam multi eorum discessu vulnerati sint, sed quam plures eorum reditu liberati. In quo enim vinculo pacis credidit Cyprianus posse per misericordiam Dei ab Ecclesiae muneribus non separari eos quos in Ecclesiam sine Baptismo existimabat admissos, in eodem vinculo pacis credimus per eamdem misericordiam Dei mereri veniam posse rebaptizatos.