|
20. Ecclesia quippe catholica et temporibus
beati Cypriani, et ante ipsum praeterito tempore, aut rebaptizatos,
aut Baptismum non habentes, unitatis gremio continebat: aut illi,
aut illi salutem non nisi unitatis ipsius merito consecuti sunt. Si
enim non habebant Baptismum qui ab haereticis veniebant, sicut asserit
Cyprianus; non recte admittebantur: et tamen eisdem ipse indulgentiam
de Domini misericordia propter unitatem Ecclesiae non desperavit.
Ita ergo si habebant Baptismum, non recte rebaptizantur; quid itaque
illos nisi eadem unitatis charitas adjuvabat, ut quod in Sacramento
tractando latebat humanam infirmitatem, divina misericordia non
reputaret amantibus pacem? Cur ergo cum vestros rebaptizatos timetis,
et illis et vobis salutis aditus invidetis? Fuit aliquando de
Baptismo dubitatio: qui diversa senserunt, in unitate manserunt. Ea
dubitatio procedente tempore perspecta veritate sublata est: quaestio
quae nondum finita Cyprianum non deterruit ut recederet, vos finita ut
redeatis invitat. Venite ad Catholicam concordantem, quam Cyprianus
non deseruit fluctuantem: aut si vobis exemplum Cypriani jam
displicet, qui communicavit eis qui cum Baptismate haereticorum
recipiebantur, aperte dicens, Neminem judicantes, aut a jure
communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes; quo itis,
miseri? quid agitis? Et vos ipsos fugite, quia inde processistis,
ubi ille permansit. Si vero ei, propter abundantiam charitatis et
amorem fraternitatis, et vinculum pacis, nec sua peccata, nec aliena
obesse potuerunt; huc redite, ubi et nobis et vobis multo minus
oberunt quae vestri finxerunt.
|
|