CAPUT PRIMUM.

1. Quantum pro nobis, hoc est, pro pace catholica faciant ea quae tanquam ex auctoritate beati Cypriani adversus nos a parte Donati proferuntur, et quantum sint adversus eos a quibus proferuntur, adjuvante Domino demonstrare proposui. Si qua ergo me respondendi necessitas ea quae jam in aliis libris posui, rursus commemorare coegerit (quanquam id modice faciam), his qui jam illa legerunt et tenent, onerosum esse non debet: quia et ea quae instructioni sunt necessaria, saepius oportet insinuare cardioribus, et cum eadem multipliciter varieque versantur atque tractantur, ipsos quoque capaciore intelligentia praeditos adjuvant et ad facilitatem sciendi et ad copiam disserendi. Novi etiam quemadmodum soleat contristare lectorem, cum ab eo libro quem gerit in manibus, quando in aliquem nodum quaestionis inciderit, in alium mittitur ubi ejus solutionem requirat, quem forte non habet. Quapropter quaecumque in aliis libris jam diximus, si necessitas praesentium quaestionum breviter iterare compulerit, ignoscant scientes, ne offendantur nescientes: satius est enim offerre habenti, quam differre non habentem.

2. Quid ergo isti dicunt, cum veritatis viribus praefocantur, cui consentire nolunt? Cyprianus, inquiunt, cujus tantum meritum novimus tantamque doctrinam, cum multis coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in concilio statuit haereticos vel schismaticos, id est omnes qui extra unius Ecclesiae communionem sunt, Baptismum non habere; et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandum. Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani episcopi et martyris; sed numquid majus quam Petri apostoli et martyris? De quo idem Cyprianus in epistola ad Quintum ita loquitur: Nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam (Matth. XVI, 18), cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere; nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus vindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus (Epist. 71, ad Quintum). Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, aliter quam veritas postulabat de circumcisione agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo ingredi ad veritatem Evangelii, ita ut Gentes cogeret judaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua Deum testatus est non se mentiri: ait enim, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Galat. I, 20): et post hanc tam sanctam atque terribilem attestationem Dei, narravit haec omnia, in quibus dixit, Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu cum sis Judaeus gentiliter et non judaice vivis; quemadmodum Gentes cogis judaizare (Id. II, 11-14)? Si potuit, inquam, Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes judaizare; cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam. Quis enim nescit illum Apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed et si distat cathedrarum gratia , una est tamen martyrum gloria: et si forte se invicem in aliquo praecedunt corda confitentium, ac pro vera fide in unitate charitatis morientium, Dominus noverit, cujus occulta et mirabili dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur (Luc. XXIII, 40-43), Petrus Dominum sequens ter eum negat (Matth. XXVI, 69-75), et a corona differtur : nobis hinc judicare temerarium est. Verumtamen si quisquam nunc cogat circumcidi aliquem more judaico, et sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum, quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custoditus ad martyrium provehitur; quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit quid ei videretur, ut in pacis unitate esse voluerit, etiam cum eis qui de hac re diversa sentirent: quod indicat ipsius primus sermo in ejusdem concilii, quod ab istis profertur, exordio. Nam ita se habet: