|
4. Nunc se, si audent, superbae et tumidae
cervices haereticorum adversus sanctam humilitatem hujus sermonis
extollant. Insani Donatistae, quos ad pacem atque unitatem sanctae
Ecclesiae remeare, atque in ea sanari cupimus et optamus, quid ad
haec dicitis? Vos certe nobis objicere soletis Cypriani litteras,
Cypriani sententiam, Cypriani concilium: cur auctoritatem Cypriani
pro vestro schismate assumitis, et ejus exemplum pro Ecclesiae pace
respuitis? Quis autem nesciat sanctam Scripturam canonicam, tam
Veteris quam Novi Testamenti, certis suis terminis contineri,
eamque omnibus posterioribus episcoporum litteris ita praeponi, ut de
illa omnino dubitari et disceptari non possit, utrum verum vel utrum
rectum sit, quidquid in ea scriptum esse constiterit: episcoporum
autem litteras quae post confirmatum canonem vel scriptae sunt vel
scribuntur, et per sermonem forte sapientiorem cujuslibet in ea re
peritioris, et per aliorum episcoporum graviorem auctoritatem
doctioremque prudentiam, et per concilia licere reprehendi, si quid in
eis forte a veritate deviatum est: et ipsa concilia quae per singulas
regiones vel provincias fiunt, plenariorum conciliorum auctoritati quae
fiunt ex universo orbe christiano, sine ullis ambagibus cedere:
ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari; cum aliquo
experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod
latebat; sine ullo typho sacrilegae superbiae, sine ulla inflata
cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum
sancta humilitate, cum pace catholica, cum charitate christiana?
|
|