|
5. Quapropter sanctus Cyprianus, tanto
excelsior, quanto humilior, qui documentum Petri sic amavit, ut
diceret,
|
“Documentum, scilicet nobis et concordiae et patientiae
tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a
fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si
sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus;”
|
|
satis ostendit
facillime se correcturum fuisse sententiam suam, si quis ei
demonstraret Baptismum Christi sic dari posse ab eis qui foras
exierunt, quemadmodum amitti non potuit cum foras exirent: unde multa
jam diximus. Nec nos ipsi tale aliquid auderemus asserere, nisi
universae Ecclesiae concordissima auctoritate firmati; cui et ipse
sine dubio cederet, si jam illo tempore quaestionis hujus veritas
eliquata et declarata per plenarium concilium solidaretur. Si enim
Petrum laudat et praedicat ab uno posteriore collega patienter
concorditerque correctum, quanto citius ipse cum concilio provinciae
suae universi orbis auctoritati patefacta veritate cessisset? quia
profecto et uni verum dicenti et demonstranti posset facillime
consentire tam sancta anima, tam pacata: et fortasse factum est , sed
nescimus. Neque enim omnia quae illo tempore inter episcopos gesta
sunt, memoriae litterisque mandari potuerunt, aut omnia quae mandata
sunt novimus. Quomodo enim potuit ista res tantis altercationum
nebulis involuta, ad plenarii concilii luculentam illustrationem
confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum
regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus
episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut
cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi
difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias,
donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne
in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris.
|
|