|
6. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid
revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major
est, comprobetur, vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus
obscurioribus diversa sentiunt; vel quomodo accipiant veritatem, cum
contra id quod sentiebant, declaratam esse cognoscunt. Quorum duorum
manifestatum tenemus unum in beato Cypriano, id est, quomodo tenuerit
unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat. Ait enim:
|
“Neminem
judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes.”
|
|
Alterum autem, id est, quomodo accipere potuerit
veritatem contra id quod sentiebat inventam, etsi litterae tacent,
merita clamant; si epistola non invenitur. corona testatur; si
concilium non indicat episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non
enim parvum documentum est pacatissimae animae, in ea unitate martyrium
meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare. Homines enim
sumus. Unde aliquid aliter sapere quam res se habet, humana tentatio
est. Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus,
usque ad praecidendae communionis et condendi schismatis vel haeresis
sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est. In nullo autem
aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. Quia itaque
homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus aequales in resurrectione
futuri sumus (Matth. XXII, 30), quamdiu perfectionem angeli
non habemus, praesumptionem diaboli non habeamus. Ideo dicit
Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X,
13). Humanum est ergo aliquid aliter sapere. Propterea dicit alio
loco: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Quibus autem revelat cum
voluerit, sive in hac vita sive post hanc vitam, nisi ambulantibus in
via pacis, et in nullam praecisionem deviantibus? Non quales isti
sunt, qui viam pacis non cognoverunt (Psal. XIII, 3), nec
propter aliud unitatis vinculum disruperunt. Ideoque Apostolus cum
dixisset, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus
revelabit; ne putarent praeter viam pacis quod aliter sapiebant sibi
posse revelari, continuo addidit, Verumtamen in quod pervenimus, in
eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). In quo ambulans
Cyprianus, perseverantissima tolerantia, non fuso sanguine , sed in
unitate fuso (quia si traderet corpus suum ut arderet, et non haberet
charitatem, nihil ei prodesset [I Cor. XIII, 3]), per
martyrii confessionem pervenit ad angelicam lucem; ut si non antea,
ibi certe revelatum agnosceret, quod cum aliter saperet, sententiam
diversae opinionis vinculo non praeposuit unitatis.
|
|