|
7. Vos itaque, Donatistae, quid ad haec
dicitis? Si nostra sententia de Baptismo vera est, omnes qui aliter
sapiebant Cypriani temporibus, non sunt ab Ecclesiae unitate
separati, donec illud quod aliter saperent Deus illis revelaret: vos
ergo quare separatione sacrilega pacis vinculum disrupistis? Si autem
vestra sententia de Baptismo vera est, Cyprianus et caeteri cum
quibus eum tale concilium celebrasse perhibetis, cum eis qui aliter
sapiebant, in unitate manserunt: quare vos pacis vinculum
disrupistis? Quodlibet horum elegeritis, contra vestram praecisionem
sententiam ferre cogimini. Respondete, quare vos separastis? Quare
contra orbem terrarum altare erexistis? Quare non communicatis
Ecclesiis, quibus Epistolas apostolicas missas tenetis et legitis,
et secundum ipsas vos vivere dicitis? Respondete, quare vos
separastis? Propterea certe, ne malorum communione periretis.
Quomodo ergo non perierunt Cyprianus et tot collegae ipsius? Qui cum
crederent haereticos et schismaticos Baptismum non habere, sine
Baptismo tamen receptis, cum peccata eorum tam immania tamque
sacrilega super eos esse crederent , eis tamen communicare, quam
separari ab unitate maluerunt, dicente Cypriano, Neminem
judicantes, aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit,
amoventes.
8. Si ergo tali communione malorum pereunt justi, jam Ecclesia
temporibus Cypriani perierat. Unde igitur exstitit origo Donati,
ubi catechizatus est, ubi baptizatus, ubi ordinatus, quando jam
Ecclesiam contagio communionis exstinxerat? Si autem erat Ecclesia,
nihil obesse mali bonis in una communione potuerunt. Quare vos
separastis? Ecce in unitate video Cyprianum et alios collegas ejus,
qui facto concilio censuerunt omnes qui extra Ecclesiae communionem
fuerint baptizati, Baptismum non habere, et ideo eis dandum esse cum
veniunt. Sed ecce rursus in eadem unitate video quosdam de hac re
aliter sentire, et eos qui ab haereticis vel schismaticis venerint,
agnito in eis Baptismo Christi non audere iterum baptizare. Hos
omnes catholica unitas materno sinu complectitur, invicem onera sua
portantes, et studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis
(Ephes. IV, 2, 3), donec alteris eorum, si quid aliter
sapiebant, Dominus revelaret. Si vera isti sentiebant, ab illis non
contaminabantur, an contaminabantur? Si vera illi sentiebant, ab
istis non contaminabantur, an contaminabantur? Quod volueritis
eligite. Si contaminabantur, jam tunc non erat Ecclesia:
respondete, unde huc existis? Si autem permanebat Ecclesia, nullo
modo boni a malis tali communione contaminantur: respondete, quare
vinculum disrupistis?
9. An forte schismatici sine Baptismo recepti non contaminant, et
traditores sanctorum Librorum contaminant? Vestros quidem fuisse
traditores manifestissima rerum gesta testantur. Et si tunc in illos
quos arguebatis vera diceretis, causam vestram unitati orbis terrarum
persuasissetis, ut vobis retentis illi excluderentur. Quod si conati
estis facere et non obtinuistis, innocens est orbis terrarum, qui
judicibus ecclesiasticis potius quam victis litigatoribus credidit: si
autem noluistis agere causam vestram, innocens est orbis terrarum, qui
damnare non potuit inauditos. Quare ergo vos ab innocentibus
separastis? Sacrilegium schismatis vestri defendere non valetis. Sed
haec omitto: hoc dico; si vos possent contaminare traditores, qui non
sunt a vobis convicti, et a quibus vos estis victi, multo magis
possent sacrilegia schismaticorum et haereticorum sine Baptismo
secundum vestram sententiam recepta contaminare Cyprianum. Non se
tamen ille separavit. Et quia permanebat Ecclesia , manifestum est
quod contaminari non potuit. Quare ergo vos, non dico ab
innocentibus, quod probatur; sed ab ipsis, quod non probatur,
traditoribus separastis? An, ut dicere coeperam, graviora sunt
crimina traditorum quam schismaticorum? Non afferamus stateras
dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quomodo volumus, pro
arbitrio nostro dicentes, Hoc grave, hoc leve est: sed afferamus
divinam stateram de Scripturis sanctis tanquam de thesauris dominicis,
et in illa quid sit gravius appendamus; imo non appendamus, sed a
Domino appensa recognoscamus. Tempore illo quo Dominus priora
delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum
fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis
contemptoris incensus, et schisma tentatum; idololatria gladio punita
est (Exod. XXXII), exustio libri bellica caede et peregrina
captivitate (Jerem. XXXVI), schisma hiatu terrae, sepultis
auctoribus vivis, et caeteris coelesti igne consumptis (Num.
XVI). Quis jam dubitaverit hoc esse sceleratius commissum, quod
est gravius vindicatum? A talibus sacrilegis venientes, sine
Baptismo, ut dicitis, si Cyprianum non contaminabant, quomodo vos
contaminare poterant non convicti , sed conficti traditores? Qui si
non Libros incendendos tradidissent, sed eos ipsi manibus suis
incendissent, minoris fuissent utique sceleris, quam si schisma
committerent; quia illud mitius, illud gravius vindicatum est, non
humano arbitrio, sed divino judicio.
|
|