|
10. Quare vos ergo separastis? Si ullus
sensus in vobis est, videtis vos certe quid responderi possit non
invenire. Non usque adeo, inquiunt, omnia defecerunt, ut non
possimus respondere, Sic volumus .
|
“Tu quis es, qui judices
alienum servum? Suo domino stat, aut cadit”
|
|
(Rom. XIV, 4).
Quod eis dictum non intelligunt, qui volebant non de factis
manifestis, sed de cordibus alienis judicare. Nam quomodo ipse tam
multa de sceleribus schismatum et haeresum loquitur? Aut quomodo
canitur in Psalmis, Si vere justitiam diligitis, recte judicate,
filii hominum (Psal. LVII, 2)? Cur autem ipse Dominus
dicit, Nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate
(Joan. VII, 24); si non licet de aliquo judicare? Postremo
ipsi de illis traditoribus de quibus falsa judicaverunt, cur omnino
judicaverunt de servis alienis? Suo domino stabant, aut cadebant.
Cur denique de recentibus Maximianistis plenarii concilii, sicut
dicunt, ore veridico non dubitaverunt tale proferre judicium, ut eos
primis illis schismaticis, quos vivos terra sorbuit, compararent?
Quorum quosdam tamen, quod negare non possunt, aut innocentes
damnaverunt, aut nocentes iterum receperunt. Sed cum verum dicitur
cui respondere non possunt, rodunt murmura salebrosa : Sic volumus.
|
“Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut
cadit.”
|
|
Cum autem infirma ovis in solitudine aspicitur, ubi pastor
qui reclamet absens videtur, dentes exseruntur, frangitur guttur
invalidum: Bonus homo esses, si non esses traditor. Consule animae
tuae; esto christianus. O improbam rabiem! Cum christiano dicitur,
Esto christianus; quid aliud docetur, nisi negare se christianum ?
Numquid aliud erat quod docere cupiebant illi Christianorum
persecutores, quibus qui restiterunt, facti sunt martyres? An levius
putatur quod gladio minante, quam quod lingua insidiante committitur?
11. Ad ista respondete, lupi rapaces, qui pellibus ovinis indui
cupientes (Matth. VII, 15), beati Cypriani litteras pro
vobis esse arbitramini. Contaminabat Cyprianum sacrilegium
schismaticorum, an non contaminabat? Si contaminabat, jam tunc
periit Ecclesia, non erat unde propagaremini. Si autem non
contaminabat, quo scelere alieno possunt in unitate contaminari
innocentes, si schismatis sacrilegio non possunt? Quare ergo vos
separastis? Quare cum leviora quae fingitis, fugitis, ipsum
sacrilegium schismatis, quod est omnibus gravius, commisistis? An
forte jam placet fateri non fuisse jam illos vel schismaticos vel
haereticos, qui extra communionem Ecclesiae, vel in schismate aliquo
vel in haeresi fuerant baptizati , quia transeundo ad Ecclesiam, et
errores suos pristinos anathemando, destiterant esse quod erant?
Quomodo ergo sine Baptismo non super eos remanserant scelera eorum?
An ille Baptismus Christi erat, sed eis extra Ecclesiae communionem
prodesse non poterat; eum autem venerunt, et anathemato praeterito
errore in Ecclesiae pacem per manus impositionem recepti sunt, tunc in
charitate radicatis et fundatis, sine qua infructuosa sunt caetera,
prodesse coepit et ad remissionem peccatorum et ad sanctificationem
vitae, quod sine fructu extra portabant?
12. Nolite ergo nobis auctoritatem objicere Cypriani ad Baptismi
repetitionem: sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis
conservationem. Nondum enim erat diligenter illa Baptismi quaestio
pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia,
in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere quod pravum est,
non iterare quod datum est; sanare quod vulneratum est, non curare
quod sanum est. Quam consuetudinem credo ex apostolica traditione
venientem (sicut multa quae non inveniuntur in litteris eorum, neque
in conciliis posteriorum, et tamen quia per universam custodiuntur
Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita et commendata creduntur): hanc
ergo saluberrimam consuetudinem per Agrippinum praedecessorem suum
dicit sanctus Cyprianus quasi coepisse corrigi. Sed sicut diligentius
inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad
plenarii concilii confirmationem perducta est, verius creditur per
Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi. Irruente itaque tam magna
quaestione, cum de remissione peccatorum et de spirituali hominis
regeneratione, utrum posset apud haereticos vel apud schismaticos
fieri, difficile ratio redderetur, et praecederet auctoritas
Agrippini, et nonnullorum qui ei consenserant hominum in hac
quaestione deficientium, qui maluerant aliquid novum moliri, quam
tenere consuetudinem cujus defensionem non intelligebant; irruerunt in
oculos animae verisimiles rationes, et intercluserunt iter
pervestigandae veritatis.
|
|