|
13. Nec arbitror beatum Cyprianum
propter aliud contra consuetudinem quid sentiret liberius exprompsisse,
prioremque dixisse, nisi ut alium, si forte existeret, cui esset
melius revelatum, gratissime acciperet; et ostenderet imitandam, non
solum docendi diligentiam, sed etiam discendi modestiam: si autem
nullus existeret, qui tale aliquid afferret, unde illae omnes
verisimiles rationes quibus movebatur refellerentur, in eadem sententia
permaneret, bene sibi conscius et non occultatae quae putabatur
veritatis, et retentae quae amabatur unitatis. Nam et illud sic
intellexit quod ait Apostolus:
|
“Prophetae autem duo aut tres
loquantur, et caeteri examinent; si alii revelatum fuerit sedenti,
ille prior taceat”
|
|
(I Cor. XIV, 29). Qua in parte,
inquit, docuit et ostendit, multa singulis in melius revelari, et
debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat et tenebat,
pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit,
libenter amplecti (Epist. 71, ad Quintum). His utique verbis
non solum eos admonuit sibi consentire, qui melius aliquid non
videbant; sed etiam hortatus est, si qui possent afferre aliquid quo
prior consuetudo servanda potius firmaretur: ut si tale esset quod
refelli non posset, etiam ipse ostenderet quam veraciter dixerit,
|
“debere unumquemque non pro eo quod semel imbiberat et tenebat,
pertinaciter congredi; sed si quid melius et utilius exstiterit,
libenter amplecti.”
|
|
Sed quia tunc non exstiterant, nisi qui ei
consuetudinem opponerent; defensiones autem ipsius consuetudinis non
tales afferrent, quibus illa talis anima moveretur: noluit vir
gravissimus rationes suas, etsi non veras (quod eum latebat), sed
tamen non victas, veraci quidem, sed tamen nondum assertae
consuetudini cedere. Quam tamen consuetudinem nisi prior ante
Agrippinus, et nonnulli per Africam coepiscopi ejus etiam per
concilii sententias deserere tentavissent, non auderet iste saltem
ratiocinari adversus eam: sed in tam obscura quaestione turbatus, et
ubique intuens universalem robustamque consuetudinem, coarctaret se
potius et prece et intentione mentis ad Deum, ut quod postea plenario
concilio visum est, id verum esse perspiceret et doceret. Sed cum
fatigatum praecedentis concilii quod per Agrippinum factum est
excepisset auctoritas, maluit praedecessorum suorum tanquam inventum
defendere, quam inquirendo amplius laborare . Nam in fine epistolae
ad Quintum ita ostendit, in quo tanquam lectulo auctoritatis quasi
fessus acquieverit.
|
|