CAPUT IX.

12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec veritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquido eluxerit. Si autem veritas id aperuit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et vigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam observationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam majori robore confirmatam religiosissime custodiri.