|
13. Scribit ergo ad Jubaianum Cyprianus, de
haereticorum Baptismo, qui videntur ei foris positi, et extra
Ecclesiam constituti, vindicare sibi rem, nec juris sui, nec
potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum
putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Nec nos abnuimus
eum qui apud haereticos vel in aliquo schismate extra communionem
Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et
schismaticorum perversitati consentit; nec illos qui baptizant,
quamvis ipsum et verum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere,
extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud
est non habere aliquid, aliud non jure habere vel illicite usurpare.
Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis
illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et
impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa vero agnoscenda
et veneranda sunt.
14. Dicit sane de hac re non unum, sed duo vel amplius facta esse
concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum
episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, universae
Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem
non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cujus universae
Ecclesiae inevulsibile membrum se esse gaudebat.
15. Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei
invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invocetur: quia nec ipsa
creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi
verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris
sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi: quia ipsa ejus
sanctitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit,
sive ad salutem bene utentium, sive ad perniciem male utentium. An
vero solis vel etiam lucernae lux, cum per coenosa diffunditur, nihil
inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cujusquam
sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res visibiles quibus
Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse
corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat
non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus
vel praemia percipiant, vel poenas luant?
|
|