|
16. Recte autem non movit Cyprianum quod
scripsit Jubaianus, Novatianenses rebaptizare eos qui ad se ex
Catholica venirent. Neque enim quidquid haeretici perverse fuerint
imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi
similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non
debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica
faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse
dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent
abstulerunt: Catholica vero propterea non debet iterare Baptismum,
qui apud haereticos datus est, ne judicare videatur ipsorum esse quod
Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acceperint, amittere
utique foras exeundo non possunt. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum
caeteris statuit, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam,
quicumque fuerant in ea baptizati, non jam per Baptismum, sed per
poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere
recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis
ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis
ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet
ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in
eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cujus est.
|
|