|
17. Ideo autem non se novam aut repentinam
rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri jam
coeperat.
inquit,
|
“multi, et longa aetas, ex quo
sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes episcopi plurimi hoc
statuerunt.”
|
|
Proinde ab ipso Agrippino res nova facta est. Quomodo
autem dicat,
|
“Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in
provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque
cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri
vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur,”
|
|
non video:
nisi forte hoc dicat,
(Epist. 73, ad
Jubaianum), quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini
concilium baptizati sunt, quaestio alicujus excommunicationis exorta
est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum
consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, utquid facta sunt a
Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Jubaiano dicit, non se
rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino constitutam ? Cur
enim Jubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem
Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc
tenebat Ecclesia? Cur denique tot ejus collegae in concilio dixerunt
rationem et veritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt
eos qui aliud facere vellent, et contra veritatem et contra
consuetudinem facere?
|
|