CAPUT XIII.

18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi videretur, in alio jam volumine scripsi (Supra, lib. 1, cap. 11 et seqq.): sed etiam hic breviter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent hujusmodi homines venire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse jam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis vinculo charitate operante mereantur. Si autem, quamvis apud haereticos vel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint; non ut jam vere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco ; et tamen et in iis qui salvi fiunt, inquit, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 15, 16). Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intelligatur aliquod bonum, non solum vitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.