|
19. Nec interest cum de sacramenti
integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus
sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis
viam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest
ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem: sicut fieri
potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non recte credat,
sive de ipsa Trinitate, sive de resurrectione, vel aliquid aliud.
Neque enim parva res est, in ipsa intus Catholica tenere integram
fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil
aliter credat quam veritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa
Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice
disserendo, ipso Domino revelante cognoverit aliter se antea
credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et
animalis homo, non per phantasmata cordis sui evagetur, et constituat
sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat
tantum longe aliter quam Deus est, quantum a veritate vanitas
differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine
veritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus
Dei (I Cor. II, 14). Et tamen de his hoc dicebat, quos jam
fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus
crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id.
I, 13)? Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen
carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum
carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei?
Talibus dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi
carnalibus. Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non
escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc
enim estis carnales (Id. III, 1, 2). Tales etiam
circumferuntur omni vento doctrinae de qualibus dicit : Ut ultra non
simus parvuli, jactati et circumlati omni vento doctrinae (Ephes.
IV, 14). Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritualem
hominis interioris aetatem, et intelligentiae sinceritate cognoverint
quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo
crediderint, quam veritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic
etiam fieri potest ut in alicujus haeretici librum catholicus
catechumenus incidat, et a veritate nesciens discernere errorem,
credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori verba Symboli
non repugnant: sub eisdem quippe verbis innumerabiles haereticorum
errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicujus magni atque
docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et
posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque
arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus
fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et
confiteatur, hoc sentire inveniatur, et quid abjicere debeat, quidve
credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum
fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa
sanctitas Sacramenti verbis evangelicis consecrata super eum integra
manebat, sicut eam traditam acceperat; quamvis ipse in carnalis mentis
vanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere
debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra
integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de
diversorum haereticorum varietate dicuntur, ad istam quaestionem non
pertinent. Illud enim in unoquoque corrigendum est, quod ille per
quem corrigitur, pravum esse perspexerit. Illud sanandum est quod
aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime charitas
pacis, sine qua caetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt
non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose
habeantur, per ipsum vinculum pacis et eminentiam charitatis agendum
est.
|
|