CAPUT XV.

20. Quamobrem si evangelicis verbis,

“In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti”

(Matth. XXVIII, 19), Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamvis ejus fides sub eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata . Nam sub eisdem verbis, id est, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales parvuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus), si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint,

et opinionum carnalium vanitatem emendaverint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis adversus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi prave intelliguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum varietate asseratur. Nam quod ait Jeremias, Utquid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem (Jerem. XV, 18); si figurate atque allegorica locutione prophetiae nosquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi velint haec verba Jeremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae (Apoc. XVII, 15), cur non intelligam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio.