CAPUT XVI.

21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt, quod Apostolus ait, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ipsa est enim charitas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non autem habent Dei charitatem, qui Ecclesiae non diligunt unitatem: ac per hoc recte intelligitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? sed invisibiliter et latenter intelligitur propter vinculum pacis eorum cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit (Act. VIII, 13); aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saül habuit prophetiam (I Reg. X, 6, 10); aliud operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): quodlibet haeretici et schismatici accipiant, charitas quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec ejus in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse illa charitas non potest, sine qua caetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem ?