|
22. Nam quod in typo unitatis Petro
Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in terris quod ille
solvisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta
sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari, de
quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut
opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo
ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris
multiplicantibus fenus augebant (Lib. seu Epist. de Lapsis), si
sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intelligi
non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per
orationes sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia, tanquam per
columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta
dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur, qui
non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud
Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est,
cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad
pacem catholicam venit, ejus peccata solvuntur? Sacramenti autem
integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irrevocabilem
remissionem extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in haeresi aut
schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae
columbae gemitus poterunt adjuvare; sicut nec intus positum possunt,
si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non
solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium
ministerium baptizetur.
|
|