|
23. Sicut misit me, inquit, Pater,
et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis:
Accipite Spiritum sanctum: si cujus remiseritis peccata, remittentur
illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23).
Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est,
tanquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et
ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium
hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum
spiritualium, qui omnia judicant, ipsi autem a nemine judicantur (I
Cor. II, 15). Petra enim tenet, petra dimittit: columba
tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem
hujus unitatis in solis bonis est, vel jam spiritualibus, vel ad
spiritualia concordi obedientia proficientibus: in malis autem non
est, sive foris tumultuentur, sive intus cum gemitu tolerentur, et
baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu
tolerantur, quamvis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam
Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi
(Ephes. V, 27), non pertineant ; tamen si corrigantur, et se
pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed
incipiunt ad columbam pertinere, per cujus gemitus peccata solvuntur,
a cujus pace alienatis tenebantur : sic et qui apertius foris sunt, si
eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae veniunt
unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem charitatis lege et unitatis
vinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et
evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare;
numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et
usuris multiplicantibus fenus augebant? Arbitror enim quia illi
dominica ordinatione fundati sunt, quibus cum formam daret Apostolus,
ait, Non avarum, non turpilucrum (Tit. I, 7). Tales tamen
ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse
cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede
perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes
sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet,
si ad ejus pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et
feneratoribus diceret Dominus, Si cui dimiseritis peccata,
dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec
ligari aliquid potest nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aut
solvere: sed solvitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui
cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse
videatur.
24. Dathan vero, Chore et Abiron, qui sibi licentiam
sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii
Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, novimus quod impune non
fecerint (Num. XVI; et Levit. X, 1, 2). Nec nos talia
scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si
patientia Dei ad poenitentiam adducens (Rom. II, 4) tempus
corrigendi largitur.
|
|