|
1. Arbitror jam manifestum esse
omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum vinculum
pacis, nulloque modo violandam unitatis Ecclesiae saluberrimam
charitatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si
enim Cypriani exemplo uti voluerint ad rebaptizandos catholicos, quia
ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius ejus
exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id
est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et
sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse
recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem videbatur, non
baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a jure
communionis voluit amovere, dicens, Neminem judicantes, aut a jure
communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes.
|
|