|
25. Illi sane qui propterea dicunt non esse
iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos
Philippus diaconus baptizaverat (Act. VIII, 5-17), nihil
ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum verum quaerimus, talibus
argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus , si quod
habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter
scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere: magis
quia Dominus Deus noster Deus zelans est (Deut. IV, 24),
quidquid ejus apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum
proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se
feminae in figura praevaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea
quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus
accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant. Inter adulteram
feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tanquam zelans
iratus agnoscit: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus verbis
evangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis
tribuere volumus, quasi ea contaminare potuerint, aut propterea sua
facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt?
26. Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat,
quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam
meam, vestes meas et linteamina mea, et universa quae mihi condecent
(Osee II, 1-13)? Licet quidem hoc et de praevaricatrice
Judaeorum gente intelligere: sed tamen quos alios imitantur
pseudochristiani (hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi
pseudo-Israelitas? Erant enim et veri Israelitae, sicut ipse
Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce vere
Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47). Qui sunt autem
veri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit
me, mandata mea custodit (Id. XIV, 21)? Quid est autem
custodire mandata ejus, nisi in dilectione persistere? Unde etiam
dicit, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: et
iterum, In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si vos invicem
dilexeritis (Id. XIII, 34, 35). Quis autem dubitet, non
eis solis dictum qui tunc per ejus carnem verba praesentis audiebant,
sed et eis qui nunc per Evangelium sedentis in coelo verba cognoscunt?
Ille enim venit non legem solvere, sed implere (Matth. V,
17). Plenitudo autem legis charitas (Rom. XIII, 10).
Qua multum viguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non
tamen desereret unitatem, et esset in vite dominica radicatum sarmentum
fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut
majorem fructum daret (Joan. XV, 1-5). Hujus autem fraternae
charitatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse
videantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inventis enim
occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui
vult discedere ab amicis (Prov. XVIII, 1). Sed etiamsi
occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis
compage separati sunt. Unde Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed
non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique
nobiscum (I Joan. II, 19). Non ait quod exeundo alieni facti
sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declaravit.
Dicit et apostolus Paulus de quibusdam, qui circa veritatem
aberraverant, et fidem quorumdam subvertebant, quorum sermo ut cancer
serpebat, quos cum evitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos
fuisse significat, sed tanquam vasa in contumeliam. Credo quod nondum
foras exierant. Aut si jam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna
domo cum vasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta,
quae separatis etiam haereticorum conventiculis non mutata sunt, ad
unam magnam domum dicit omnes, sed diversis meritis pertinere, alios
in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum
scribens: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim
proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex
quibus est Hymenaeus et Philectus, qui circa veritatem aberraverunt,
dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam
subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum
hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab injustitia omnis qui
nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum aurea vasa sunt
vel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in
honorem, alia vero in contumeliam. Si quis ergo emundaverit
semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honorem sanctificatum, utile
Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 16-21).
Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante
dixit, Recedat ab injustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne
quisquam putaret tanquam in una domo magna perire se posse cum talibus,
vigilantissime praedixit, Novit Dominus qui sunt ejus: eos videlicet
qui recedendo ab iniquitate se mundant a vasis factis in contumeliam,
ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur.
27. Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a
seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei
sunt, sive Sacramenta, sive spirituales aliquas operationes, circa
praesentem salutem. Non autem habent isti charitatem in Deum, sed
circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur
fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem, Ibo post
amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, vestes meas et
linteamina mea et oleum meum, et universa quae mihi condecent. Sic
enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in
charitate Dei fundata non est, Ibo post amatores meos: cum quibus
utique sive per fidei corruptionem, sive per elationem superbiae
turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et
angustias et interclusiones inanis ratiocinationis eorum a quibus
seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad viam pacis, ad
quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce
ego sepio sudibus viam illius, et aedificabo in via ipsius spinas, et
tramitem suum non inveniet: et persequetur amatores suos, nec illos
apprehendet, et requiret eos, nec inveniet eos; et dicet, Ibo et
revertar ad virum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc.
Deinde ne ipsorum putentur illa quae seductores habent integra et de
veritatis doctrina venientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum
et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum
putentur, addidit continuo: Et haec non cognovit quod ego ei dederim
frumentum et vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi; ipsa vero
fecit vasa aurea et argentea Baal (Osee II, 5-8). Dixerat
enim superius, Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos,
etc., non utique intelligens haec Dei esse, non hominum, quaecumque
etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi
arrogarent, et quasi propria vindicarent, nisi a plebibus seductis
vicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur,
ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia vindicandi;
ut error eorum veritas appelletur, et scelus eorum justitia putetur,
propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad
salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et
protulisti de vasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex
quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es
in eis. Et accepisti vestem meam versicoloriam, et cooperuisti idola
tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum
tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo
cibavi te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene
olentem. Et perfecisti haec (Ezech. XVI, 17-19). Ad
imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus volutari carnalis anima
delectatur, convertit omnia sacramenta, et verba Librorum sanctorum.
Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum
sunt, in hypocrisi mendaciloquorum (I Tim. IV, 1, 2),
propter ea et illa sacramenta, et divina eloquia sic exhonoranda sunt,
ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat, De auro meo et de
argento meo et veste mea versicoloria, et oleo meo et incenso et
panibus meis, et caetera. An quia illi errantes eorum esse ista
putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cujus
sint; cum ipse dicat, Et haec non cognovit quod ego ei dederim
frumentum, vinum et oleum, et pecuniam multiplicavi illi? Non enim
dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse
dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cujus unius ista
sunt. Quamvis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus
eamdem fornicationem ornabat, vel seducta vel seducens, non erant
ejus, sed Dei. Si haec de Judaea gente figurabantur, ubi Scribae
et Pharisaei rejiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas
constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo
fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio
quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta,
quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa
omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundavit a lepra, ad
eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus;
quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia
voluit celebrari pro illis omnibus, quia illis omnibus, ipse
praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta novi Testamenti, apud
quoslibet haereticos vel schismaticos invenientes, non debemus ipsis
tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamvis apud fornicariam
mulierem dona viri legitimi agnoscere, et verbo veritatis illam
fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa
dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis?
28. Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum
ante Cyprianum vel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam
consuetudinem tenuerunt, ut quidquid divinum atque legitimum in aliqua
haeresi vel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam
negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius vel dissensionis
proprium, veraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola
illa quae ad Jubaianum scripta est, consideranda remanserunt, propter
hujus voluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda
atque tractanda sunt.
|
|