|
2. Video tamen quid adhuc a me possit
inquiri, videlicet ut respondeam verisimilibus illis rationibus,
quibus vel ante Agrippinus, vel ipse Cyprianus, vel illi qui eis in
Africa consenserunt, vel si forte aliqui ex transmarinis terris
longeque discretis, nullo quidem sive plenario sive saltem regionali
concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum
putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et
postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis
exclusit: ut quod per disputationes ejusmodi in aliquorum mentes
irrepere coeperat, de salute veniens unitatis potentior veritas et
universalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem videant quam
securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo
refellantur ea quae de concilio Cypriani vel epistolis ejus affirmant,
Christi Baptismum per haereticos dari non posse; in Ecclesia manebo
securus, in cujus communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit
ipse Cyprianus.
3. Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam
fuisse, quia erant ibi pauci, vel si hoc putant, etiam multi qui
Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui
inde veniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi
nova ratio adversus consuetudinem dimicans, numquid non erat
Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam
consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse
Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo
tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus
haberetur, etiamsi apud haereticos vel schismaticos datus fuisse
probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi
non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens
permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae
tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat
Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et
hoc universali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua
terra germinavit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos
itaque, ut dicere coeperam, in ejus Ecclesiae communione securi
sumus, per cujus universitatem id nunc agitur, quod et ante
Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per ejus universitatem
similiter agebatur; et cujus universitatem neque Agrippinus deseruit,
neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, quamvis aliter quam
caeteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diversa senserunt, in
eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint,
qui neque unde propagati sunt possunt dicere, si jam tunc Ecclesiam
recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione
perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum
receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis
receptis manere se in communione professus est; isti autem propter
nomen traditorum quos in Africa infamaverunt, et in transmarino
judicio non convicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt:
cum etiamsi vera crimina objicerent, multo sint majora scelera haeresum
et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, venientes, et
in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt
maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari
Cyprianum, inveniunt quid respondeant de recepto Baptismo
Maximianistarum, cum eis, quos ex eorum numero, quos concilio suo
plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum judicio sunt persecuti,
in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnaverant
revocaverunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam
malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem
non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem:
insuper nec exemplum Cypriani sectantur , quia unitatis vinculum
disruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum
receperunt.
|
|