|
4. Nunc ergo nos manentes in exemplo
Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait
Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi
Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem
nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo
rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe
censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo
baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae
Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad
epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum
se esse gratias egit. His verbis beati Cypriani, accepimus eum a
Jubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille
instructum se esse gratias egerit. Numquid jam pertinaces existimari
debemus, si considerare voluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc
Jubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis (si hoc
persuaderi veris rationibus potest), securos nos de jure catholicae
communionis facit ipse Cyprianus.
5. Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid
singuli sentiamus, proferamus, neminem judicantes, aut a jure
communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Non solum ergo
mihi salvo jure communionis adhuc verum quaerere, sed etiam diversum
sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se
episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi
necessitatem collegas suos adigit. Quid mansuetius? quid humilius?
Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid verum sit.
Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et
potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non
possit, quam nec ipse potest alterum judicare: opinor utique, in his
quaestionibus quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt.
Noverat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia
varia disputatione versabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium,
ut examinata veritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et
simpliciores collegas in verbo capere cogitabat , ut cum se diversum
sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos
esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui
hoc de tali viro quasi cum ejus laude sentiunt, nihil aliud quam se
ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum,
catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus
humiliantem, ut coram Deo inveniret gratiam (Eccli. III,
20), nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio
collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum
addat et dicat: Sed exspectemus universi judicium Domini nostri Jesu
Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in
Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro judicandi (Ex
concilio Carthaginensi). Sub tanti ergo commemoratione judicii,
verum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet
exemplum? Averterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano,
quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium,
ipsius Cypriani nobis mitissimo et veracissimo sermone concessum.
|
|