|
6. Jam quidem incipiunt ejus collegae proprias
proferre sententias: sed ad Jubaianum datas litteras audierunt.
Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis
ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentire oporteat, quantum
Dominus adjuvat, indagemus. Dicit forsitan quispiam, Quid ergo?
tu modo dicis quid ad Jubaianum scripserit Cyprianus? Jam legi,
fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad
diligentiorem considerationem revocaret tanta auctoritas aliorum, quos
vel pares gratia doctrinae, vel etiam fortasse doctiores, per tot
gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia
toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi
nullo modo videri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam:
non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione verius pluribus
unus paucive sentirent; sed quia non facile pro uno vel paucis adversus
innumerabiles ejusdem religionis et unitatis viros, et magno ingenio et
uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro viribus atque
perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius
inquirenti, quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint
pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi
Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo
dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), agnoscendus
et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit.
Arbitremur itaque jam illam epistolam, quae ad Jubaianum ab eodem
data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam
primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte
necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad
explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia verba hujus epistolae
nunc commemorentur a nobis.
|
|