CAPUT VII.

10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: verumtamen cum dicit, Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedidicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam veritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quam veritas habebat , quam Paulo apostolo doctore didicimus (Galat. II, 11-14).