|
12. Hac ille charitatis patientia toleravit
non solum in obscura quaestione bonos collegas non malevole aliud
sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis
saluberrima consuetudo, quando Deus voluit, etiam declarata veritate
plenario concilio firmaretur; sed etiam malos manifestos sibique
notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed
perditae vitae moribus contra quam praedicabant, faciebant, sicut
dicit de illis Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris
(Rom. II, 21). De talibus enim et iste temporis episcopis
suis collegis, et secum in communione manentibus in epistola sua
dicit: Esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter
velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus
fenus augere (Serm. de Lapsis). Hic enim nulla est quaestionis
obscuritas; aperte Scriptura clamat, Neque avari neque rapaces
regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); et, Qui pecuniam
suam dedit in usuram (Psal. XIV, 5); et, Omnis fornicator et
immundus et avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem
in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Tales ergo avaros
ille, ut non solum sua cupide thesaurizarent, sed et aliena
fraudulenter eriperent, tales idololatras sicut et ipse intelligit
atque convincit, non utique argueret nisi nosset. Neque enim adversus
coepiscopos suos falsum testimonium diceret. Et tamen eos propter
Christum qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis
zizaniis simul eradicaretur et triticum (Matth. XIII, 29),
paternae et maternae charitatis visceribus toleravit: imitatus utique
Paulum apostolum, qui malevolos et invidos sibi, eadem circa
Ecclesiam charitate sustinuit (Philipp. I, 15-18).
13. Sed tamen quia invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum,
et imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24,
25), non per illud quod a Deo creati sunt, sed per illud quod a se
ipsis perversi sunt; sicut commemorat ipse Cyprianus; quia et
diabolus antequam esset diabolus, angelus fuit et bonus fuit: unde
sunt in unitate Christi, qui sunt ex parte diaboli? Procul dubio ,
sicut ipse Dominus ait, Inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit
zizania (Matth. XIII, 28, 25). Sicut ergo et intus quod
diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum
est. An extra unitatem Ecclesiae non habet sua Christus, et in
unitate Ecclesiae habet sua diabolus? Hoc fortasse de hominibus dici
potest, ut sic extra communionem Ecclesiae non habeat Deus aliquem
suorum, sicut inter Angelos sanctos non habet diabolus aliquem
suorum. Ecclesiae vero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat,
quamdiu peregrinatur a Domino, licuerit diabolo miscere zizania, hoc
est malos homines; et permissus sit propter ipsius Ecclesiae
peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli
perfruuntur desideraretur ardentius: de Sacramentis autem hoc dici non
potest. Sicut enim ea possunt habere atque tractare, non ad salutem,
sed ad perniciem suam, in qua igni destinata sunt interiora zizania:
sic et exteriora zizania quae ab interioribus recedentibus acceperunt;
quia recedentia non amiserunt. Quod sine dubio manifestatur cum
redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui
recesserant revertuntur. Nec quisquam dixerit, Quid enim frumenti
habent zizania? Si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc
duntaxat par conditio est. Neque enim in zizaniis exterioribus non
inveniuntur grana frumenti, et in interioribus inveniuntur. De
Sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti
zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid coeli: et exterioribus
enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluvia communis,
quae coelestis et dulcis est ipsa, etiam si ex ea zizania steriliter
crescunt: sic et evangelicum Christi Sacramentum divinum et suave
est, neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris compluit,
improbandum.
|
|