|
14. Dixerit aliquis, interiora zizania
facilius in frumentum converti. Concedo ita esse: sed quid hoc
pertinet ad Baptismum iterandum? Numquid si forte aliquis ab
haereticis conversus, conversionis suae tempore ac facilitate
praevenerit eum qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei
non est iterandum Baptisma; et illi qui praeventus est ab eo qui ex
haereticis venit, quia tardius correctus est, iterandum est? Nihil
ergo ad rem pertinet, de qua nunc quaestio est, quis serius se
tardiusve convertat a propria perversitate ad rectitudinem fidei, vel
spei, vel charitatis. Etsi enim interiores mali facilius possunt boni
fieri; aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam
interiores conversione praeveniunt, et illis in sterilitate manentibus
unitati reconciliati, fructum afferunt cum tolerantia, sive tricenum,
sive sexagenum, sive centenum (Matth. XIII, 23, et Luc.
VIII, 15). Aut si zizania ea sola dicenda sunt, quae usque in
finem in maligno errore perdurant; et foris multa frumenta sunt, et
intus multa zizania.
15. At enim pejores sunt exteriores quam interiores mali? Magna
quidem quaestio est, utrum pejor fuerit Nicolaus exterior jam
(Apoc. II, 6), quam Simon adhuc interior (Act. VIII,
9-24), quia ille haereticus, iste magus. Quod si ipsa divisio,
quia violatae charitatis certissimum indicium est, gravius habetur
malum, concedo ita esse. Sed multi amissa charitate propterea non
exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur, et sua
quaerentes, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), non a
Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. Unde dictum
est in laude charitatis, Non quaerit quae sua sunt (II Cor.
XIII, 5).
16. Nunc ergo quaeritur, quomodo poterant homines ex parte
diaboli, pertinere ad Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut
aliquid ejusmodi (Ephes. V, 27) , de qua etiam dictum est,
Una est columba mea (Cant. VI, 8). Quod si non possunt,
manifestum est eam inter alienos gemere, et intrinsecus insidiantes,
et extrinsecus oblatrantes. Tales tamen etiam intus et accipiunt
Baptismum, et habent, et tradunt sanctum per se ipsum, nec ulla ex
parte illorum malignitate violatur, in qua in finem usque perdurant.
Quocirca nos idem beatus Cyprianus docet, per se ipsum considerandum
esse Baptismum verbis evangelicis, sicut accepit Ecclesia,
consecratum, non adjuncta neque permixta ulla perversitate atque
malitia, sive accipientium sive tradentium: quandoquidem utrumque nos
ipse admonet, et intus fuisse quosdam non servantes benevolam
charitatem, sed in invidia et malevola dissensione versatos, de quibus
Paulus apostolus locutus est; et ex parte diaboli esse invidos, sicut
in epistola quam de zelo et livore scripsit, apertissima voce
testatur. Quamobrem, cum manifestum sit fieri posse ut in eis qui
sunt ex parte diaboli, sanctum tamen sit Sacramentum Christi, non ad
salutem, sed ad judicium eorum, non solum si post acceptum Baptismum
pervertantur, sed etiam si tales accipiunt, sicut idem Cyprianus
ostendit, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist.
11, ad Clericos); nec ideo si correcti postea fuerint, illud quod
perversi acceperant, iterandum est: quantum arbitror, jam claret et
liquet, in ista quaestione de Baptismo non esse cogitandum quis det,
sed quid det; aut quis accipiat, sed quid accipiat; aut quis habeat,
sed quid habeat. Si enim homines ex parte diaboli, et ideo nequaquam
ad columbam unicam pertinentes, possunt tamen accipere et habere et
dare Baptismi sanctitatem, nullo modo sua perversitate violatam,
sicut ex ipsius Cypriani litteris admonemur; utquid tribuimus
haereticis aliena? utquid dicimus eorum esse quod Christi est; ac non
potius in eis et Imperatoris nostri signa cognoscimus, et desertorum
facta emendamus? Quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus
Cyprianus, eos qui intus in Ecclesia sunt, in nomine Christi
loqui; aliud eos qui foris sunt, et contra Ecclesiam faciunt, in
nomine Christi baptizare (Epist. 73, ad Jubaianum). Sed et
multi qui intus sunt, contra Ecclesiam faciunt male vivendo, et in
suam vitam infirmas animas traducendo; et nonnulli qui foris sunt, in
Christi nomine loquuntur, nec operari quae Christi sunt, sed foris
esse prohibentur, quando eos ut sanentur vel corripimus, vel
arguimus, vel hortamur. Nam et ille foris erat, qui cum discipulis
non sequebatur Christum, et in nomine Christi expellebat daemonia,
quod Dominus ne prohiberetur admonuit (Luc. IX, 49, 50):
quamvis utique in quo saucius erat curandus esset illis verbis Domini,
ubi ait, Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non
colligit, spargit (Matth. XII, 30). Et foris ergo fiunt
aliqua in nomine Christi, non contra Ecclesiam; et intus ex parte
diaboli contra Ecclesiam.
|
|