CAPUT XI.

17. Quid, quod etiam mirum est, quod accidere posse invenit qui diligenter advertit, quosdam salva charitate docere aliquid inutile, sicut Petrus Gentes cogebat judaizare (Galat. II, 14), sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari: unde talibus bonis membris in charitate radicatis, et in aliquo non recte ingredientibus dicit Apostolus, Si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15): et quosdam rursus sine charitate docere aliquid salubre, de qualibus Dominus dicit, Cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 2, 3)? Unde et Apostolus de illis invidis et malevolis, christianam tamen salutem annuntiantibus, Sive occasione, inquit, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 15). Quapropter et intus et foris perversitas hominum corrigenda est, divina vero Sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. Non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod si et apud eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. Non nos concedimus haeretico Baptismum; sed illius Baptismum, de quo dictum est, Hic est qui baptizat (Joan. I, 33), ubicumque invenerimus, agnoscimus. Perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam, nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum: aut si propter vim Sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsionem daemoniorum foris etiam operabatur.