CAPUT XII.

18. At enim invenimus Apostolos in omnibus Epistolis suis exsecrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. Quid enim? et illos qui dicebant, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, nonne corruptores morum bonorum per mala colloquia Paulus esse manifestat, continuo subjungens, Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et tamen eos intus fuisse significavit, cum ait, Quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 32, 33, 12)? Avaros autem ubi non detestatur? Aut vero quidquam dici potuit vehementius, quam ut idolorum dici potuit vehementius, quam ut idolorum servitus avaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit (Ephes. V, 5): nec Cyprianus aliter intellexit, et litteris suis ubi opus erat inseruit; qui tamen confitetur suis temporibus in Ecclesia fuisse non qualescumque avaros. sed raptores et feneratores; nec quoslibet homines, sed episcopos. Quanquam et istos de quibus ait Apostolus, Sermo eorum sicut cancer serpit, vellem intelligere foris fuisse; sed Cyprianus ipse me non sinit. Cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis justorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab Ecclesiae unitate recedendum, ubi declarat quam sit sanctus, et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, et arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis audeat aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare: cumque Apostolus dicat,

“In domo autem magna, non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia;”

aurea et argentea vasa videatur eligere, lignea vero et fictilia contemnere et abjicere et damnare, quando non nisi in die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, et fictilia ab eo cui data est ferrea virga (Psal. II, 9) franguntur (Epist. 55)? Sic igitur arguens Cyprianus eos qui tanquam malorum consortium devitantes, se ab unitate disruperant, ostendit magnam domum quam dixit Apostolus, ubi essent non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi Ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut aurea ventilata purgetur. Quod si ita est, in ipsa Ecclesia, id est, in ipsa domo magna erant vasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. Nam cum de illis Apostolus loqueretur, hoc docuit: Et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit; ex quibus est Hymaeneus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Novit Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non solum vasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 17-20). Si ergo et isti quorum sermo ut cancer serpebat, tanquam vasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam Ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intelligit, numquid istorum cancer Baptismum Christi violabat? Ita ergo nec foris, sicut nec intus, quisquam qui ex parte diaboli est, potest vel in se vel in quoquam maculare Sacramentum quod Christi est. Non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium (Epist. 73, ad Jubaian.): sed cum Baptisma verbis evangelicis datur, qualibet ea perversitate intelligat ille per quem datur, vel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cujus est. Et si quis per hominem perversum id accipiens, non accipiat tamen ministri perversitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et charitate unitati compaginatus Ecclesiae, remissionem accipit peccatorum; non per verba sicut cancer serpentia, sed per evangelica Sacramenta de coelesti fonte manantia. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur; et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur, nec ei si correctus fuerit iteratur.