|
19. Nulla itaque participatio est
justitiae et iniquitati; non solum quae foris, sed etiam quae intus
est. Novit enim Dominus qui sunt ejus; et recedat ab iniquitate
omnis qui invocat nomen Domini. Nulla etiam communio est luci et
tenebris (II Cor. VI, 14); non solum quae foris, sed etiam
quae intus sunt. Qui enim odit fratrem suum, ait Joannes, in
tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 9). Et utique illi
oderant Paulum, qui invidia et malevola dissensione Christum
annuntiantes, arbitrabantur se tribulationem excitare vinculis ejus
(Philipp. I, 15, 17): quos tamen intus fuisse idem
Cyprianus intelligit. Cum ergo non possint tenebrae illuminare, aut
iniquitas justificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterant
isti in ipsa intus Ecclesia baptizare? Quaero quemadmodum vasa illa,
quae non in honorem, sed in contumeliam domus magna continet, intra
ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod
sanctum est, nisi quia illa sanctitas Sacramenti nec ab immundis
pollui potest, sive cum per eos datur, sive cum ab eis qui corde et
vita in melius non commutantur accipitur? De quibus intus positis,
ipse dicit, Saeculo verbis solis et non factis renuntiantes (Epist.
11, ad Clericos).
20. Sunt ergo et intus hostes Dei, et quorum pectora obsederit
spiritus Antichristi: et tamen gerunt spiritualia et divina (Epist.
73, ad Jubaian.), quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad
salutem prodesse, nec ipsi ea possunt sua immunditia maculare. Quod
itaque dicit, nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere,
qui spargentes, atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso
adversarii, ab Apostolis ejus antichristi nominentur; sic accipiendum
est, quia et foris et intus inveniuntur tales: separationem tamen
eorum qui intus sunt, ab illius columbae perfectione atque unitate,
non solum Deus novit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam;
quorum in manifesto pessimam vitam confirmatamque nequitiam intuentes,
et eam praeceptorum divinorum regulis comparantes, intelligunt quam
multis zizaniis et paleis sive foris sive intus positis, sed tamen in
fine apertissime separandis dicturus est Dominus, Recedite a me, qui
operamini iniquitatem (Matth. VII, 23); et, Ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV,
41).
|
|