|
21. De conversione autem nullius
desperandum est, sive foris sive intus constituti, quamdiu patientia
Dei ad poenitentiam eum adducit (Rom. II, 4), et visitat in
virga facinora eorum, et in flagellis peccata eorum. Hoc enim modo
misericordiam suam non dispergit ab eis (Psal. LXXXVIII,
33, 34), si et ipsi aliquando misereantur animae suae, placentes
Deo (Eccli. XXX, 24). Sicut enim bonus qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); sic et
malus sive foris sive intus, qui perseveraverit usque in finem salvus
non erit. Neque nos dicimus quod ubicumque et quomodocumque baptizati
gratiam Baptismi consequuntur, si gratia Baptismi in ipsa salute
intelligitur, quae per celebrationem Sacramenti confertur: sed hanc
salutem multi nec intus consequantur, quamvis Sacramentum quod per se
sanctum est, eos habere manifestum sit. Recte itaque, Dominus nos
admonet in Evangelio, ne consentiamus male suadentibus (Marc.
XIII, 21), sed sub Christi nomine ambulantibus: sed hi et
intus et foris inveniuntur, quia nec foras exeunt nisi prius intus mali
fuerint; et utique de vasis in domo magna positis dicebat Apostolus,
Si quis autem mundaverit semetipsum ab istiusmodi, erit vas in honore
sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum semper paratum.
Quomodo autem se quisque ab ejusmodi mundare debeat, paulo superius
ostendit dicens, Recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
(II Tim. II, 21, 19); ne audiat in fine cum palea, sive
quae ante de area volavit, sive quae in ultimo separanda est,
Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII,
23). Unde apparet quidem, sicut dicit Cyprianus, non ea statim
sucispienda et assumenda quae jactantur in Christi nomine, sed quae
geruntur in Christi veritate. Sed non utique in Christi veritate
geritur, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus
fenus augere (Serm. de Lapsis), saeculo solis verbis renuntiare
(Epist. 11, ad Clericos); quae omnia etiam intus geri, satis
idoneus testis ipse declarat.
|
|