|
22. Jam vero quod multis verbis prosequitur,
non posse in Christo baptizari eos qui Patrem Christi blasphemant
(Epist. 73, ad Jubaianum); cum eos errore blasphemare
manifestum sit (non enim qui accedit ad Baptismum Christi aperte
blasphemat Patrem Christi, sed aliud quam veritas docet de Patre
Christi sentiendo blasphemare convincitur); jam satis ostendimus ad
Baptismum qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cujusquam
vel dantis vel accipientis errorem, sive de Patre, sive de Filio,
sive de Spiritu sancto aliter sentiat, quam coelestis doctrina
insinuat. Multi enim carnales et animales etiam intus baptizantur,
cum aperte dicat Apostolus. Animalis autem homo non percipit quae
sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14); et percepto jam
Baptismo dicit eos adhuc animales esse (Id. III, 2).
Secundum sensum autem carnalem non potest nisi de Deo carnaliter
sapere anima corporeis sensibus dedita. Unde multi post Baptismum
proficientes, et maxime qui infantes vel pueri baptizati sunt, quanto
magis intellectus eorum serenatur et illuminatur, dum interior homo
renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), priores suas
opiniones, quas de Deo habebant cum suis phantasmatibus
ludificarentur, irridentes et detestantes atque confitentes abjiciunt.
Nec tamen ideo non accepisse Baptismum existimantur, aut talem
baptismum accepisse dicuntur, qualis fuit error ipsorum: sed in eis et
Sacramenti integritas honoratur, et mentis vanitas emendatur; etiam
si confirmata, et fortasse multis contentionibus defensa calluerat.
Quapropter etiam haereticus qui perspicue foris est, si Baptismum
illic evangelicum accepit, non talem utique baptismum accepit quali
errore caecatur. Et propterea si resipiscens viderit relinquendum esse
quod male tenuerat, non simul ei relinquendum est bonum quod
acceperat: nec quia error illius improbandus est, propterea Baptismus
Christi in illo exsufflandus est. Jam enim ex iis quos intus
contingit de Deo falsa opinantes baptizari, satis elucet discernendam
esse Sacramenti veritatem a male credentis errore, quamvis utrumque in
homine uno valeat inveniri; et ideo cum etiam foris in errore aliquo
constitutus, vero tamen Sacramento fuerit baptizatus, cum Ecclesiae
redditur unitati, sicut falsae fidei vera succedit, non sic potest
etiam vero Baptismo verus Baptismus succedere: quia idem ipse sibi
succedere non potest; quia nec decedere potest. Ad hoc ergo haeretici
ad Catholicam veniunt, ut quod eorum malum est corrigatur, non quod
bonum Dei est repetatur.
|
|