CAPUT XVI.

23. Dicit aliquis: Nihilne ergo interest, si duo in errore pari atque malitia constituti sint, nec vita nec corde mutato, alius eorum foris, alius intus baptizetur? Fateor interesse: ille enim pejor est qui etiam foris baptizatur, non eo quod baptizatur, sed eo quod foris est; est enim etiam ipsius divisionis nec nullum nec parvum malum: si tamen ille qui intus baptizatur, non propter aliquod terrenum aut temporale commodum intus esse voluit, sed quod unitatem Ecclesiae toto orbe diffusae schismatum concisionibus praetulit; alioquin etiam ipse inter illos qui foris sunt deputandus est. Constituamus ergo duos aliquos isto modo: unum eorum, verbi gratia, id sentire de Christo quod Photinus opinatus est, et in ejus haeresi baptizari extra Ecclesiae catholicae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in Catholica baptizari, existimantem ipsam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud quod tenebat elegerit; quod antequam fiat, manifestum est illum qui foris baptizatus est esse pejorem. Itaque in hoc sola falsa opinio, in illo autem etiam ipsa divisio corrigenda est; sed in neutro ipsorum Sacramenti veritas repetenda. Quod si quisquam idem sentiat quod illi, et esse noverit haeresim ab unitate catholica separatam ubi hoc docetur et discitur, sed alicujus saecularis emolumenti causa in catholica unitate baptizari voluerit, vel in ea baptizatus propter hoc exire inde noluerit; non solum separatus habendus est, verum etiam tanto sceleratius, quanto magis errori haeresis et divisioni unitatis fallaciam simulationis adjungit. Quamobrem cujusque hominis pravitas, quanto periculosior et tortuosior est, tanto instantius et operosius corrigenda est: nec ideo tamen si quid habet integrum, praesertim non suum, sed Dei, propter pravitatem ejus vel nullum putandum est, vel eodem modo vituperandum, vel ejus pravitati tribuendum, ac non illius largitati, qui etiam fornicanti a se animae, et eunti post amatores suos dedit panem suum, et vinum suum, et oleum suum, et alia vel alimenta vel ornamenta, quae nec a se ipsa, nec ab ejus amatoribus ei sunt, sed ab illo qui eam miserans ubique voluit ad quem redeat admonere (Osee II, 5-7).