CAPUT XVII.

24. Numquid potest, inquit, vis Baptismi major esse aut potior quam confessio? quam passio? ut quis coram hominibus Christum confiteatur, et sanguine suo baptizetur? Et tamen, inquit, neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus. Hoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus, charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit, Et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Quod si propter hoc quia charitas deest, passio nihil prodest; nec illis prodest quos in invidia intus et malevolentia sine charitate vivere Paulus dicit, Cyprianus exponit: et tamen verum baptisma possunt et accipere et tradere. Salus, inquit, extra Ecclesiam non est. Quis negat? Et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat: qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus. Nec adultera est aqua in Baptismo haereticorum: quia nec ipsa ereatura quam Deus condidit, mala est, nec verba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt, sed error illorum in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro Sacramenti habeat ornamentum. Potest igitur nobis et haereticis Baptisma esse commune, cum quibus potest et Evangelium esse commune, quamvis a fide nostra error distet illorum: sive aliud de Patre vel de Filio vel de Spiritu sancto sentiant quam veritas habet, sive ab unitate praecisi non colligant cum Christo, sed spargant (Matth. XII, 30): quia potest nobis, si frumenta dominica sumus, etiam intus cum avaris, cum raptoribus, cum ebriosis, et caeteris ejusmodi pestibus, de quibus dicitur, Regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10), et Baptismatis sacramentum esse commune, et tamen vitia quibus a regno Dei separantur non esse communia.