|
25. Neque enim de solis haeresibus
dicit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt. Sed non pigeat paululum advertere quae simul enumeret:
Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses,
invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico
vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt (Galat. V, 19-21). Constituamus ergo aliquem
castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalem,
indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum,
patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium,
frugalem, sed haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum
quod haereticus est, regnum Dei non possessurum. Constituamus alium
fornicatorem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius
idolis deditum, veneficum, discordiosum, contentiosum, aemulum,
animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed
catholicum: numquid propter hoc solum quod catholicus est regnum Dei
possidebit, agens talia de quibus sic concludit Apostolus, Quae
praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei
non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. Nam sermo
Dei non nos seducit, qui nec tacet, nec parcit, nec ulla adulatione
nos decipit. Ideo quippe et alibi dicit, Hoc autem scitote
cognoscentes, quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus,
quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et
Dei: nemo vos seducat inanibus verbis (Ephes. V, 5, 6). Non
est ergo quod de sermone Dei conqueramur. Dicit omnino, et aperte ac
libere dicit, eos qui male vivunt, ad regnum Dei non pertinere.
|
|