CAPUT PRIMUM.

1. Ecclesia paradiso comparata (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), indicat nobis posse quidem ejus Baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt. Nominatim quippe commemorantur, et per quas terras fluant, et quia extra paradisum constituta sunt, omnibus notum est (Gen. II, 8-14): nec tamen in Mesopotamio vel in Aegypto, quo illa flumina pervenerunt, est felicitas vitae quae in paradiso commemoratur. Ita fit ut cum paradisi aqua sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra paradisum. Sic ergo Baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam reperitur: quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit (Matth. XVI, 18, 19). Haec est una quae tenet et possidet omnem sui sponsi et Domini potestatem: per quam conjugalem potestatem etiam de ancillis filios parere potest: qui si non superbiant, in sortem haereditatis vocabuntur; si autem superbiant, extra remanebunt.