CAPUT XIX.

26. His igitur omnibus vitiis circumsepto catholico non adulemur, nec ei quia christianus catholicus est, impunitatem quam Scriptura divina non promittit, promittere audeamus: nec si aliquid unum habeat ex iis quae dicta sunt, debemus ei societatem supernae illius patriae polliceri. Ad Corinthios enim singula enumerat, in quibus singulis subauditur, quod regnum Dei non possidebunt: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Non ait, Qui haec omnia vitia simul habuerint, regnum Dei non possidebunt: sed, Neque illi, neque illi; ut in singulis hoc subaudias, quod nulli eorum regnum Dei possidebunt. Sicut ergo haeretici regnum Dei non possidebunt; sic avari regnum Dei non possidebunt. Nec dubitandum est quidem ipsas poenas, quibus cruciabuntur qui regnum Dei non possidebunt, pro diversitate criminum esse diversas, et alias aliis acriores, ut in ipso igne aeterno pro disparibus ponderibus peccatorum sint disparia tormenta poenarum. Neque enim frustra ipse Dominus dicit, Tolerabilius erit Sodomis quam vobis in die judicii (Matth. XI, 24). Sed tamen ad non possidendum regnum Dei, tantumdem valet ex vitiis illis quod elegeris mitius, quantum vel plura vel unum quod perspexeris gravius. Et quia illi possessuri sunt regnum Dei quos ad dexteram constituet ille judex, nec eis qui ad dexteram constitui non merebuntur, aliquid aliud quam ad sinistram esse remanebit; nulla reliqua vox est, quam sicut haedi audiant ex ore pastoris, nisi, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 32, 33, 41): licet ex illo igne, sicut dixi, diversa possint distribui pro criminum diversitate supplicia.