|
27. Utrum autem catholicum pessimis moribus,
alicui haeretico in cujus vita praeter id quod haereticus est, non
inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo
praecipitare sententiam. Si autem quis dicat, quia haereticus est,
non potest hoc solum esse, quin et alia consequantur; carnalis est
enim et animalis, ac per hoc et aemulus sit necesse est, et animosus,
et invidus, et inimicus ipsi veritati ab eaque dissentiens:
intelligat, et de illis malis, quod unum mitius elegerit, solum in
quoquam esse non posse, ea scilicet causa quoniam carnalis et animalis
est; velut ebriositas, quam non solum sine horrore nominare, sed
etiam cum hilaritate populi praedicare jam consueverunt, numquid in quo
fuerit, sola esse poterit? Quis enim ebriosus non et contentiosus,
et animosus, et invidus, et a praeceptorum sanitate dissentiens, et
arguentibus se graviter inimicus? Jam vero ut et fornicator et adulter
non sit, difficile est: potest tamen non esse haereticus; sicut
haereticus potest non esse ebriosus , nec adulter aut fornicator, nec
luxuriosus aut amator pecuniae aut veneficus, et simul haec omnia
potest non esse. Neque enim unum aliquod vitium omnia caetera
consequuntur. Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus
vitiis, alio haeretico sine iis quae possunt non esse in haeretico,
quamvis contra fidem non uterque disputet, et tamen contra fidem
uterque vivat, et spe vana uterque fallatur, et a charitate spirituali
uterque dissentiat, et ob hoc uterque ab illius unicae columbae corpore
alienus sit: cur in uno eorum Sacramentum Christi agnoscimus, in
alio nolumus, quasi aut hujus, aut hujus sit; cum in utroque idem
sit, et nonnisi Dei sit, et quamvis in pessimis, bonum sit? Et si
hominum qui hoc habent, alius est alio deterior, non ideo illud quod
habent deterius est in illo quam in isto: quia nec in duobus catholicis
malis, si unus sit alio deterior, deteriorem Baptismum gerit: nec si
unus eorum sit bonus, alius malus, in malo malus est Baptismus, et
in bono bonus; sed in utroque bonus: sicut lumen solis vel etiam
lucernae non utique deterius est in oculis deterioribus quam in
melioribus; sed idem in utrisque, quamvis eos diverse pro illorum
diversitate vel laetificet vel excruciet.
|
|