|
28. Illud sane quod de catechumenis
objiciebatur Cypriano, quod in martyrio deprehensi, et pro Christi
nomine occisi, etiam sine Baptismo coronarentur; quid ad rem
pertineat, non satis intelligo: nisi forte quia dicebant, multo magis
haereticos cum Baptismo Christi posse ad regnum ejus admitti, quo
catechumeni admitterentur; cum ipse dixerit, Nisi quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III,
5). Qua in re nec ego dubito catechumenum catholicum divina
charitate flagrantem haeretico baptizato anteponere; sed etiam in ipsa
intus Catholica bonum catechumenum malo baptizato anteponimus: nec
ideo tamen sacramento Baptismatis, quo iste nondum, ille jam imbutus
est, facimus injuriam; aut catechumeni sacramentum sacramento
Baptismi praeferendum putamus , cum aliquem catechumenum aliquo
baptizato fideliorem melioremque cognoscimus. Melior enim centurio
Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato. Iste enim et ante
Baptismum sancto Spiritu impletus est (Act. X), ille et post
Baptismum immundo spiritu inflatus est (Id. VIII, 13, 18,
19). Verumtamen Cornelius si etiam Spiritu sancto jam accepto
baptizari noluisset, contempti tanti Sacramenti reus fieret. Cum
autem baptizatus est, non utique melius Sacramentum quam Simon
accepit; sed diversa hominum merita sub ejusdem Sacramenti pari
sanctitate distincta sunt: ita non auget aut minuit Baptismatis
sanctitatem vel bonum vel malum hominis meritum. Sicut autem bono
catechumeno Baptismus deest ad capessendum regnum coelorum; sic malo
baptizato vera conversio. Qui enim dixit, Nisi quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; ipse etiam
dixit, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et
Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V,
20). Namque, ne secura esset justitia catechumeni, dictum est,
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum
coelorum: rursus, ne percepto Baptismo secura esset iniquitas
baptizatorum , dictum est, Nisi abundaverit justitia vestra plus quam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.
Alterum sine altero parum est: utrumque perficit illius possessionis
haeredem. Sicut ergo non debemus improbare justitiam hominis, quae
prius esse coepit quam conjungeretur Ecclesiae, sicut esse coeperat
justitia Cornelii priusquam ipse esset in plebe christiana; quae neque
si improbaretur, dixisset ei angelus, Acceptae sunt eleemosynae
tuae, et exauditae sunt orationes tuae; neque si sufficeret ad
capessendum regnum coelorum, ut ad Petrum mitteret moneretur (Act.
X, 4, 31, 5): sic non est improbandum evangelicum Baptismi
sacramentum, etiamsi extra Ecclesiam fuerit acceptum: quod tamen quia
non proficit ad salutem, nisi ille qui habet integritatem Baptismi,
sua quoque pravitate correcta, incorporetur Ecclesiae; sic
haereticorum corrigamus errorem, ut quod in eis, non eorum, sed
Christi est, agnoscamus.
|
|