CAPUT XXII.

29. Baptismi sane vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), non leve documentum idem beatus Cyprianus assumit: quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest . Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi, quod ait Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Nam multo magis in Cornelio et in amicis ejus, quam in illo latrone, posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur, in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nonnisi baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur, certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat, cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas. Usque adeo nemo debet in quolibet provectu interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad spiritualem intellectum pio corde profecerit, contemnere Sacramentum, quod ministrorum opere corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis consecrationem spiritualiter operatur. Nec ob aliud existimo munus baptizandi Joanni fuisse attributum, ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset accipere (Matth. III, 6, 13), dedicaret humilitatis viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime declararet. Videbat enim tanquam peritissimus medicus salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem, qui cum intellectu veritatis et probabilibus moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita atque doctrina se praeponere minime dubitarent, supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.