|
30. Quid autem valeat et quid agat in
homine corporaliter adhibita sanctificatio Sacramenti (sine qua tamen
ille latro non fuit, quia non ejus accipiendae voluntas defuit, sed
non accipiendae necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi tamen
plurimum valeret, non servi baptismum Dominus accepisset. Verum quia
per se ipsa consideranda est, excepta salute hominis cui perficiendae
adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis qui saeculo
verbis, non factis renuntiant, ipsa integra est, cum illi nisi
corrigantur, salutem habere non possint. Sicut autem in latrone,
quia per necessitatem corporaliter defuit, perfecta salus est, quia
per pietatem spiritualiter adfuit: sic et cum ipsa praesto est, si per
necessitatem desit quod latroni adfuit, perficitur salus. Quod
traditum tenet universitas Ecclesiae, cum parvuli infantes
baptizantur, qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam, et
ore confiteri ad salutem, quod latro potuit: quin etiam flendo et
vagiendo cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus
obstrepunt; et tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter
baptizari.
|
|