CAPUT XXIV.

31. Et si quisquam in hac re auctoritatem divinam quaerat, quanquam quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur: tamen veraciter conjicere possumus, quid valeat in parvulis Baptismi sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior populus accepit, quam priusquam acciperet justificatus est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit tamen Apostolus de ipso Abraham, Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei; qui jam corde crediderat, et deputatum illi erat ad justitiam (Rom. IV, 11, 3). Cur ergo ei praeceptum est ut omnem deinceps infantem masculum octavo die circumcideret (Gen. XVII, 9, 14), qui nondum poterat corde credere, ut ei deputaretur ad justitiam; nisi quia et ipsum per se ipsum sacramentum multum valebat? Quod in filio Moysi per angelum manifestatum est, qui cum adhuc incircumcisus a matre ferretur, praesenti et evidenti periculo ut circumcideretur exactum est (Exod. IV, 24); et cum factum esset, depulsa est pernicies. Sicut ergo in Abraham praecessit fidei justitia, et accessit circumcisio signaculum justitiae fidei; ita in Cornelio praecessit sanctificatio spiritualis in dono Spiritus sancti, et accessit Sacramentum regenerationis in lavacro Baptismi. Et sicut in Isaac, qui octavo suae nativitatis die circumcisus est, praecessit signaculum justitiae fidei; et quoniam patris fidem imitatus est, secuta est in crescente ipsa justitia, cujus signaculum in infante praecesserat: ita in baptizatis infantibus praecedit regenerationis Sacramentum; et si christianam tenuerint pietatem, sequetur etiam in corde conversio, cujus mysterium praecessit in corpore. Et sicut in illo latrone quod ex Baptismi sacramento defuerat complevit Omnipotentis benignitas, quia non superbia vel contemptu, sed necessitate defuerat: sic in infantibus qui baptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis implere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia, nec corde credere ad justitiam possunt, nec ore confiteri ad salutem. Ideo cum alii pro eis respondent, ut impleatur erga eos celebratio Sacramenti, valet utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo qui respondere potest alius respondeat, non itidem valet. Ex qua regula illud in Evangelio dictum est, quod omnes cum legitur naturaliter movet: Aetatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. IX, 21).