|
32. Quibus rebus omnibus ostenditur aliud
esse sacramentum Baptismi, aliud conversionem cordis; sed salutem
hominis ex utroque compleri: nec si unum horum defuerit, ideo putare
debemus consequens esse ut et alterum desit; quia et illud sine isto
potest esse in infante, et hoc sine illo potuit esse in latrone,
complente Deo sive in illo, sive in isto, quod non ex voluntate
defuisset: cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem
involvi. Et Baptismus quidem potest inesse ubi conversio cordis
defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto
Baptismo, sed contempto non potest. Neque enim ullo modo dicenda est
conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur. Juste
igitur reprehendimus, anathemamus, detestamur, abominamur
perversitatem cordis haereticorum: Sacramentum tamen evangelicum non
ideo non habent, quia per quod utile est non habent. Quapropter cum
ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi
peccata deposcunt, non eos decipimus neque fallimus, cum correctos a
nobis ac reformatos in eo quod depravati atque perversi sunt, ad regnum
coelorum sic disciplinis coelestibus erudimus; ut quod in eis integrum
est, nullo modo violemus, nec propter hominis vitium, si quid in
homine Dei est, vel nullum, vel vitiosum esse dicamus.
|
|