CAPUT XXVI. |
33. Jam pauca restant ex epistola ad Jubaianum: sed quia in eis et de praeterita Ecclesiae consuetudine dicitur, et de baptismo Joannis, quod solet non parvam movere quaestionem hominibus rem nanifestam parum attendentibus, quia jussi sunt ab Apostolo in Christo baptizari qui baptismum Joannis acceperant (Act. XIX, 3-5); non negligenter tractanda sunt, et in volumen aliud differenda, ne hujus modus immoderatus sit. |