|
2. Magis ergo quia pro Ecclesiae honore atque
unitate pugnamus, non tribuamus haereticis quidquid apud eos ejus
agnoscimus: sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent non
valere ad salutem, nisi ad eamdem venerint unitatem. Aqua enim
Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta est bene utentibus. Ea vero
bene uti extra Ecclesiam nemo potest. Male autem utentibus et foris
et intus, ad supplicium geritur, non ad praemium suffragatur. Et
ideo Baptismus corrumpi et adulterari non potest, etsi a corruptis et
adulteris habeatur: sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et
pudica est; et ideo non ad eam pertinent a vari, raptores,
feneratores: quos non tantum foris, sed etiam intus esse multis
litterarum suarum locis Cyprianus ipse testatur: et tamen non mutato
corde baptizantur et baptizant.
3. Nam et hoc in quadam epistola sua dicit (Epist. 11, ad
Clericos) ad Clericos de precando Deo, transfigurans in se sicut
sanctus Daniel peccata populi sui. Nam inter multa mala quae
commemorat, etiam hoc ait, Saeculo verbis solis et non factis
renuntiantes: sicut de quibusdam dicit Apostolus, Confitentur enim
nosse se Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hos ergo
beatus Cyprianus in ipsa intus Ecclesia versari arguit, qui corde in
melius non mutato baptizantur, quando utique saeculo verbis, non
factis renuntiant, cum dicat apostolus Petrus, Quod et vos simili
forma salvos facit Baptisma; non carnis depositio sordium, sed
conscientiae bonae interrogatio (I Petr. III, 21); quam
utique non habebant, de quibus dicitur, Saeculo verbis solis et non
factis renuntiantes: et tamen id agit increpans et arguens eos, ut
aliquando ambulent in via Christi, et ejus amici malint esse quam
saeculi.
|
|