CAPUT III.

Cui si obtemperassent, et recte jam vivere, non ut pseudochristiani, sed ut veri christiani coepissent, numquid eos juberet denuo baptizari? Non utique, sed hoc eis praestaret vera conversio, ut Sacramentum quod non mutatis valebat ad perniciem, mutatis valere inciperet ad salutem.

4. Quia nec isti Ecclesiae devoti sunt (Cypr., epist. 73, ad Jubaianum), qui videntur esse intus, et contra Christum vivunt, id est, contra Christi mandata faciunt: nec omnino ad illam Ecclesiam pertinere judicandi sunt, quam sic ipse mundat lavacro aquae in verbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 26, 27). Quod si in ista Ecclesia non sunt, ad cujus membra non pertinent, non sunt in Ecclesia de qua dicitur, Una est columba mea, una est matri suae (Cant. VI, 8): ipsa est enim sine macula et ruga. Aut asserat qui potest, hujus columbae membra esse qui saeculo verbis, non factis renuntiant. Interim aliquid videmus , unde dictum arbitror, Qui sapit diem, Domino sapit (Rom. XIV, 6): Deus enim judicat omnem diem. Secundum autem ejus praescientiam, qui novit quos praedestinaverit ante mundi constitutionem conformes imaginis Filii sui , multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus; quid cras futuri sint, ignoramus. Et Deo quidem, apud quem sunt praesentia quae ventura sunt, etiam quod futuri sunt jam sunt: nos autem secundum id quod in praesenti est quisque hominum, quaerimus utrum in illis Ecclesiae membris, quae una columba dicta est, et sponsa Christi sine macula et ruga, hodie deputandi sint , de quibus dicit Cyprianus in epistola quam commemoravi, quod viam Domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata servarent, quod non facerent Domini voluntatem: patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes, et omnibus displicentes (Epist. 11, ad Clericos). Quod si eos in suis membris nec illa columba cognoscit; et talibus, si in eadem perversitate permanserint, dicturus est Dominus, Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 23): videntur esse in Ecclesia, sed non sunt; imo et contra Ecclesiam faciunt. Quomodo ergo Baptismo Ecclesiae baptizare possunt (Epist. 73, ad Jubaianum), quod nec ipsis prodest nec accipientibus, nisi intrinsecus vera conversione mutentur, ut ipsum Sacramentum, quod eis accipientibus non proderat, quando saeculo verbis non factis renuntiabant, prodesse incipiat, cum et factis coeperint renuntiare? ita et illi quorum est aperta separatio; quia in membris illius columbae, nec hi nec illi sunt hodie, sed aliqui eorum fortasse futuri sunt.