|
5. Non itaque haereticorum Baptisma
acceptamus, quando post eos non baptizamus: sed quod Christi esse
cognoscimus, etiam in malis hominibus, sive aperte foris, sive intus
occulte separatis, illis in ea re in qua deviabant correctis, debita
veneratione suscipimus. Sicut autem urgeri videor cum mihi dicitur,
Ergo haereticus dimittit peccata? sic et ego urgeo cum dico, Ergo
qui coelestia mandata non servat, avarus, raptor, fenerator,
invidus, verbis non factis saeculo renuntians, dimittit peccata? Si
per vim Sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille: si per meritum
suum, nec ille, nec ille. Illud enim Sacramentum et in malis
hominibus Christi esse cognoscitur: in corpore autem unicae columbae,
incorruptae, sanctae, pudicae, non habentis maculam aut rugam
(Ephes. V, 27), nec ille nec ille invenitur . Et quomodo
accipienti non prodest Baptismus ei qui saeculo verbis non factis
renuntiat; sic non prodest ei qui in haeresi vel schismate baptizatur:
utrique autem correcto prodesse incipit, quod ante non proderat, sed
tamen inerat.
6. Baptizatus ergo in haeresi non fit templum Dei: numquid tamen
ideo pro baptizato non habendus est? Nam nec avarus intus baptizatus
fit templum Dei, si ab avaritia non recesserit; qui enim fiunt
templum Dei, possident utique regnum Dei. Apostolus autem dicit
inter multa, Neque avari, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I
Cor. VI, 10). Avaritiam quippe idolorum servituti alio loco
idem apostolus comparat: Et avaritia, inquit, quae est idolorum
servitus (Ephes. V, 5). Quem sensum idem Cyprianus sic
exaggeravit in epistola ad Antonianum, ut eorum peccato qui tempore
persecutionis per libellos se thurificaturos professi erant, avaros
comparare non dubitaret (Cypr. Epist. 55, ad Antonian.).
Sic ergo in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis, tamen
non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in
avaritia in eodem nomine baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia
non recedat, quae est idolorum servitus. Nam et hoc idem apostolus
dicit: Quae compositio templo Dei cum idolis (II Cor. VI,
16)? Non ergo de nobis quaeratur cujus Dei templum fiat, quem
dicimus templum Dei non fieri. Nec tamen ideo non baptizatur, nec
ejus error immundus efficit ut non sit sanctum Sacramentum, quod
accepit verbis evangelicis consecratum: sicut nec illius a varitia quae
est idolorum servitus, et magna immunditia potest efficere ut non sit
sanctum Baptisma quod accipit, etiamsi ab alio avaro similiter per
eadem verba evangelica baptizetur.
|
|