CAPUT V.

7. Proinde, inquit, frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem nobis objiciunt, quasi consuetudo major sit veritate; aut non id sit in spiritualibus sequendum, quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. Hoc plane verum est, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed cum consuetudini veritas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. Deinde sequitur, et dicit: Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit apostolus Paulus,

“Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci”

(I Tim. I, 13). Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Hoc verissimum est, longe gravius esse peccatum ejus qui sciens, quam ejus qui nesciens peccaverit. Et ideo vir sanctus Cyprianus, non solum doctus, sed etiam docibilis, quod in laude episcopi quem designat Apostolus sic intellexit ipse (II Tim. II, 24), ut diceret etiam hoc in episcopo esse diligendum, ut non solum scienter doceat, sed etiam patienter discat (Epist. 64, ad Pompeium); non dubito quod si istam quaestionem in Ecclesia diu multumque versatam cum viris sanctissimis doctissimisque tractaret, per quos postea factum est ut antiqua illa consuetudo etiam plenario concilio firmaretur, sine dubitatione demonstraret non solum quam doctus esset in his quae firmissima veritate perceperat, verum etiam quam docibilis in his quae minus adverterat. Et tamen cum manifestissimum sit, multo gravius peccare scientem quam nescientem; vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat, nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat, sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor. Possum etiam ita proponere, Si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit, Avaritia quae est idolorum servitus: et ipse Cyprianus eamdem sententiam non aliter intellexit, sicut dixi, ad Antonianum scribens, ubi ait (Epist. 55, ad Antonianum), Nec sibi novi in hoc haeretici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quando sint et apud illos adulteri, et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine.

“Hoc enim scitote intelligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator, quod est idololatra, non habet haereditatem in regno Christi et Dei”

(Ephes. V, 5): et iterum,

“Mortificate itaque membra vestra quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam, et avaritiam quae est idolorum servitus”

(Coloss. III, 5). Quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est, ab idololatria non recesserit? Secundum quidem illam regulam qua peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc faciat in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, haereticus nesciens avaro scienti coaequetur: quanquam non hoc videatur ostendere testimonium, quod ipse ex Apostolo posuit. Quid enim in haereticis nisi blasphemias detestamur? Volens autem demonstrare ad facilitatem veniae ignorantiam pertinere peccati testimonium posuit ex Apostolo ubi ait, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). Sed si possunt, ut dixi, amborum peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria; et eadem sententia judicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui sciens Christo resistit loquenti per Apostolum, Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei: cur in illo Baptismus et evangelica verba improbantur, in isto autem approbantur; cum ab illis columbae membris uterque inveniatur alienus? An quia ille foris apertus litigator est, ne intromittatur; iste vero intus callidus assentator, ne foras projiciatur?